- JUSTUS Lipsius
- JUSTUS LipsiusBrabantus, Oraculum sui remporis, variis in Academiis docuit, Lugaduni inprimis Batavorum, et Lovanii. Opera egregia, ii volumina aliquot congesta, eruditionem eius, in omni literarum genere, abunde loqnuuntur. Obiit A. C. 1606. ex Anna Calistria uxore, nullâ prole susceptâ. Tacitum integtum a capite ad calcem memoriâ tenuisse traditur. Sed plagiarium eum insignem fuisse, et Muretum, P. Fabrum, Onuphr. Panvinium, Fabricium, exscripsisse, non desunt qui scribant. Quod vero a Musica tantopore abhorreret, ut, quae omnes alios exhilarate solet, eum in summam coniceret tristitiam, plane singulare est. Vide Elogia. Ant. Teissier Parte 2. ex Thuano, Nic. Etythraeo, Aub. Miraeo, Balzaco, Grotio, Baudio, Scaligero, Galaeo, Salmasio, Aliis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.